periere, et aedis et ager; qui nisi huc redit,paucorum mensum sunt relictae reliquiae.nunc rus abibo. nam eccum erilem filiumvideo, corruptum ex adulescente optumo.—Recórdatus múltum et diú cogitáviargúmentaque ín pectus ínstitui multaego, átque in meó corde, si ést quod mihí cor,eám rem volútavi et diú disputávi,hominém cuius réi, quandó natus esset,similem ésse arbitrárer simulácrumque habére:id répperi iam exémplum.novárum aedium ésse arbitrór similem ego hóminem,quandó natus ést. ei rei argúmenta dícam.atque hóc haud vidétur verí simile vóbis,at ego id faciam esse ita ut credatis.profécto ita esse út praedicó vera víncam.atque hóc vosmet ípsi, sció, proinde utí nuncego ésse autumó, quando dícta audiétismea, haud áliter id dicétis.auscúltate, argúmenta dúm dico ad hánc rem:simúl gnarurís vos volo ésse hanc rem mécum.aedés quom extempló sunt parátae, expolítae,factaé probe examússim,laudánt fabrum atque aedés probant, sibi quísque inde exemplum éxpetunt,sibi quísque similis vólt suas, sumptum óperam non parcúnt suam.átque ubi illo ímmigrat néquam homo, indíligenscúm pigra fámilia, immúndus, instrénuos,hic iam aédibus vitium ádditur, bonaé cum curantúr male;átque illud saépe fit: témpestas venit,cónfringit tégulas ímbricesque: ibidóminus indíligens réddere aliás nevolt;vénit imber, pérlavit párietes, pérpluont,tígna putéfacit, pérdit operám fabri:néquior fáctus iam est úsus aedium.átque ea haud ést fabri cúlpa, sed mágna parsmórem hunc induxérunt: si quid númmo sarcirí potest,úsque mantánt neque id fáciunt, donicumpárietes ruont: aédificantur aédes totae dénuo.haec árgumenta ego aédificiis díxi; nunc etiám volodicére, ut homines aédium esse símilis arbitrémini.