dique omnes perdant, fu, oboluisti alium.germana inluvies, rusticus, hircus, hara suis,caeno commixte.Quid vis fieri?non omnes possunt olere unguenta exotica,si tú oles, neque superiores accumbereneque tam facetis quam tu vivis victibus.tu tíbi istos habeas turtures piscis avis,sine me aliato fungi fortunas meas.tu fortunatus esfortunatu's, ego miser: patiunda sunt.meum bonum me, te tuom maneat malum.Quasi invidere mi hoc videre, Grumio,quia mihi bene est et tibi male est; dignissumumst:decet me amare et te bubulcitarier,me victitare pulchre, te miseris modis.O carnuficium cribrum, quod credo fore,ita te forabunt patibulatum per viasstimulis carnufices, si huc reveniat senex.Qui scis, an tibi istuc evenat prius quam mihi?Quia numquam merui, tu meruisti et nunc meres.Orationis operam compendi face,nisi te mala re magna mactari cupis.Ervom daturin estis, bubus quod feram?date, si non estis. agite, porro pergitequoniam occepistis: bibite, pergraecamini,este, ecfercite vos, saginam caedite.Tace atque abi rús. ego ire in Piraeum volo,in vesperum parare piscatum mihi.ervom tibi aliquis cras faxo ad villam adferat.quid est? quíd tu me nunc optuere, furcifer?Pol tibi istuc credo nomen actutum fore.Dum interea sic sit, istuc actutum sino.Ita est. sed unum hoc scito: nimio celeriusveniet quod noles quam illud, quod cupide petas.Molestus ne sis nunciam, i rus, te amove.ne tu erres hercle praeterhac mihi non facies moram.—Satin abiit neque quod dixi flocci existumat?pro di immortales, obsecro vostram fidem,facite, huc ut redeat noster quam primum senex,triennium qui iam hinc abest, prius quam omnia