Exi e culina sis foras, mastigia,qui mi inter patinas exhibes argutias.egredere, erilis permities, ex aedibus.ego pol te ruri, si vivam, ulciscar probe.exi, inquam, nidor, e culina. quid lates?quid tibi, malum, hic ante aedis clamitatiost?an ruri censes te esse? abscede ab aedibus.abi rús, abi díerecte, abscede ab ianua.em, hocíne volebas?Perii. cur me verberas?Quia vivis.Patiar. sine modo adveniat senex.sine modo venire salvom, quem absentem comes.Nec veri simile loquere nec verum, frutex,comesse quemquam ut quisquam absentem possiet.Tu urbanus vero scurra, deliciae popli,rus mihi tu obiectas? sane hoc, credo, Tranio,quod te in pistrinum scis actutum tradier.cis hercle paucas tempestates, Tranio,augebis ruri numerum, genus ferratile.nunc, dum tibi lúbet licetque, pota, perde rem,corrumpe erilem ádulescentem óptumum;dies noctesque bibite, pergraecamini,amicas emite liberate, pasciteparasitos, obsonate pollucibiliter.haecine mandavit tibi, quom peregre hinc it, senex?hocine modo hic rem curatam offendet suam?hocine boni esse officium servi existumas,ut eri sui corrumpat et rem et filium?nam ego illúm corruptum duco, quom his factis studet;quo nemo adaeque iuventute ex omni Atticaantehac est habitus parcus nec magis continens,is nunc in aliam partem palmam possidet.virtute id factum tua et magisterio tuo.Quid tibi, malum, me aut quid ego agam curatiost?an ruri quaeso non sunt, quos cures, bovis?lubet potare, amare, scorta ducere.mei tergi facio haec, non tui fiducia.Quam confidenter loquitur.At te Iuppiter