Salvis testibusut te hódie hinc amittamus Venerium nepotulum;aliter hinc non ibis, ne sis frustra.Dabitur.Magis sapis.de tunica et chlamyde et machaera ne quid speres, non feres.Verberon etiam, an iam mittis?Mitis sum equidem fustibus.opsecro vos.Solvite istunc.Gratiam habeo tibi.Si posthac prehendero ego te híc, carebis testibus.Causam haud dico.Eamus intro, Cario. —Servos meoseccos video. Philocomasium iam profecta est? dic mihi.Iam dudum.Ei mihi.Magis dícas, si scias quod ego scio.nam ille qui lánam ob oculum habebat laevom, nauta non erat.Quis erat igitur?Philocomasio amator.Qui tu scis?Scio.nam postquam porta exierunt, nil cessarunt ilicoosculari atque amplexari inter se.Vae misero mihi,verba mihi data esse video. scelus viri Palaestrio,is me in hanc inlexit fraudem. iure factum iudico;si sic aliis moechis fiat, minus hic moechorum siet,magis metuant, minus has res studeant. eamus ad me. plaudite.