Dúcite istum; sí non sequitur, rápite sublimén foras,facite inter terram atque caelum ut sit situs, discindite.Obsecro hercle, Periplectomene, te.Nequiquam hercle obsecras.vide ut istic tibi sit acutus, Cario, culter probe.Quin iamdudum gestit moecho hóc abdomen adimere,ut ea iam quasi puero in collo pendeant crepundia.Perii.Haud etiam, numero hoc dicis.Iamne in hominem ínvolo?Immo etiam prius vérberetur fustibus.Multum quidem.Cur es ausus subigitare álienam uxorem, impudens?Ita me di ament, ultro ventumst ad me.Mentitur, feri.Mane, dum narro.Quid cessatis?Non licet mihi dicere?Dic.Oratus sum, ad eam ut irem.Quor ire ausus esausu's? em tibi.Oiei, satis sum verberatus. obsecro.Quam mox seco?Vbi lubet: dispennite hominem divorsum et distendite.Obsecro hercle te, ut mea verba aúdias prius quam secat.Loquere.Non volui nec factum est: viduam hercle esse censui,itaque ancilla, conciliatrix quaé erat, dicebat mihi.Iura te non nociturum esse hómini de hac re nemini,quod tu hódie hic verberatus esverberatu's aut quod verberabere,si te salvom hinc amittemus Venerium nepotulum.Iuro per Iovem et Mavortem, me nociturum nemini,quod ego hic hodie vapularim, iureque id factum arbitror;et si intestatus non abeo hinc, bene agitur pro noxia.Quid si id non faxis?Vt vivam semper intestabilis.Verberetur etiam, postibi amittendum censeo.Di tibi bene faciant semper, quom advocatus mihi venis.Ergo des minam auri nobis.Quam ob rem?