Mea, non illorum dedi:parvi ego illos fácio. agite, íte cum dis benevolentibus.Tua ego hoc causa dico.Credo.Iam vale.Et tu bene vale.Ite cito, iam ego adsequar vos: cúm ero pauca volo loqui. —quamquam alios fideliores semper habuisti tibiquam me, tamen tibi habeo magnam gratiam rerum omnium;et, si íta sententia esset, tibi servire maluimulto, quám alii libertus esse.Habe bonum animum.Eheu, quom venit mi in mentem, ut mores mutandi sient,muliebris mores discendi, obliscendi stratiotici.Fac sis frugi.Iam non possum, amisi omnem lubidinem.I, sequere illos, ne morere.Bene vale.Et tu bene vale.Quaeso memineris, si forte liber fieri occeperim(mittam nuntium ad te), ne me deseras.Non est meum.Cogitato identidem, tibi quam fidelis fuerim.si id facies, tum demum scibis, tibi qui bonus sit, qui malus.Scio et perspexi saepe.Verum cum antehac, hodie maxumescies: immo hodie me tuom factum faxo post dices magis.Vix reprimor quin te manere iubeam.Cave istuc feceris:dicent te mendacem nec verum esse, fide nulla esse te,dicent servorum praeter me esse hic fidelem neminem.nam si honeste censeam te facere posse, suadeam;verum non potest. cave fáxis.Abi iam.Patiar quidquid est.Bene vale igitur.Ire meliust strenue. —Etiam nunc vale.ante hoc factum hunc sum arbitratus semper servom pessumum:eum fidelem mi esse invenio. cum egomet mecum cogito,