si forma huius, mores, virtus, animum attinuere hic tuom,quóm ego servos quando aspicio hunc, lacrumo quia diiungimur.Obsecro licet complecti prius quam proficisco?Licet.O mi ócule, o mi ánime.Obsecro, tene mulierem,ne adfligatur.Quid istuc quaesost?Quia abs te abit, animo malefactum est huic repente miserae.Curre intro atque ecferto aquam.Nihil aquam moror, quiescat malo. ne interveneris,quaeso, dum resipiscit.Capita inter se nimis nexa hisce habent.non placet. labra ab labellis aufer, nauta, cave malo.Temptabam spiraret an non.Aurem admotam oportuit.Si magis vís, eam omittam.Nolo, retine.At ultro misero.Exite atque ecferte huc intus omnia quae isti dedi.Etiam nunc saluto te, Lar familiaris, prius quam eo.conservi conservaeque omnis, bene valete et vivite,bene quaeso inter vos dicatis mi med absenti tamen.Age, Palaestrio, bono animo es.Eheu, nequeo quin fleam,quom abs te abeám.Fer aequo ánimo.Scio ego quid doleat mihi.Sed quid hoc? quae res? quid video? lux, salveIam resipisti?Obsecro, quem amplexa sumhominem? perii. sumne ego apud me?Ne time, voluptas mea.Quid istuc est negoti?Animus hanc modo hic reliquerat.† metuoque ut timeo, ne hoc tandem propalam fiat nimis.Quid id est?Nos secundum ferri nunc per urbem haec omnia,ne quis tibi hoc vítio vortat.