Eó. —Quaeso hercle propera.Non morabitur.quid istuc, quaeso? quid oculo factumst tuo?Habeo equidem hercle oculum.At laevom dico.Eloquar.maris causa hercle hoc ego oculo utor minus,nam si abstinuissem amare, tamquam hoc uterer.sed nimis morantur me diu.Eccos exeunt.Quid modi flendó quaeso hodie fácies?Quid ego ní fleam?ubi pulcherrume egi aetatem, ábeo.Em hominem tibi,qui a matre et sorore venit.Video.Audin, Palaestrio?Quid vis?Quin tu iubes ecferri ómnia quae isti dedi?Philocomasium, salve.Et tu salve.Materque et sorortibi salutem me iusserunt dicere.Salvae sient.Orant te, ut eas, ventus operam dum dat, ut velum explicent;nam matri oculi si valerent, mecum venissent simul.Ibo; quamquam invita facio, impietas sit nisi eam.Sapis.Si non mecum aetatem egisset, hodie stulta viveret.Istuc crucior, a viro me tali abalienarier,nam tu quemvis potis es facere ut afluat facetiis;et quia tecum eram, propterea ánimo eram ferocior:eam nobilitatem amittendam video.Ne fle.Non queo,quom te video.Habe bonum animum.Scio ego quid doleat mihi.Nam nil miror, si libenter, Philocomasium, híc eras,