Quia aedís dotalis huius sunt.Itane?Ita pol.Iube domum ire.iam ego illi ero.Vide né sies in exspectatione,ne illam animi excrucies.Non ero profecto. abite.Abimus. —Sed quid ego video?Quid vides?Nescio quis eccum inceditornatu quidem thalassico.It ad nos, volt te profecto.nauclerus hic quidem est.Videlicet accersit hanc iam.Credo.Alium alio pacto propter amorem ni sciamfecisse multa nequiter, verear magisme amoris causa hóc ornatu incedere.verum quom multos multa admisse acceperiminhonesta propter amorem atque aliena a bonis:mitto iam, ut occídi Achilles civis passus est —sed eccúm Palaestrionem, stat cum milite:oratio alio mihi demutandast mea.mulier profecto natast ex ipsa Mora;nam quaevis alia quae morast aeque, moraminor ea videtur quam quae propter mulieremst.hoc adeo fieri credo consuetudine.nam ego hanc accerso Philocomasium. sed forespultabo. heus, ecquis hic est?Adulescens, quid est?quid vis? quid pultas?Philocomasium quaerito.a matre illius venio. si iturast, eat.omnis moratur: navim cupimus solvere.Iam dudum res paratast. i, Palaestrio,aurum, ornamenta, vestem, pretiosa omniaduc adiutores tecum ad navim qui ferant.omnia conposita sunt quae donavi: auferat.