Hariolatur.Quia mé amat, propterea Venus fecit eam ut divinaret.Nescio ubi hic prope adest quem expeto videre: olet profecto.Naso pol iam haec quidem plús videt quam óculis.Caeca amore est.Tene me óbsecro.Quor?Ne cadam.Quid ita?Quia stare nequeo,ita animus per oculos meos meus defit.Militem poltu aspexisti.Ita.Non video. ubi est?Videres pol, si amares.Non edepol tu illum magis amas, quam ego amem, si per te liceat.Omnes profecto mulieres te amant, ut quaeque aspexit.Nescio, tu ex me hoc audiveris an non: nepos sum Veneris.Mea Milphidippa, adi obsecro et congredere.Vt me veretur.Illa ad nos pergit.Vos volo.Et nos te.Vt iussisti,eram meam eduxi foras.Video.Iube ergo adire.Induxi in animum, ne oderim item ut alias, quando orasti.Verbum edepol facere non potis, si accesserit prope ad te.dum te obtuetur, interim linguam oculi praeciderunt.Levandum morbum mulieri video.Vt tremit atque extimuit,postquam te aspexit.Víri quoque armáti idem istuc faciunt,ne tu mirere eius mulierem. sed quid illa volt me facere?Ad se ut eas: tecum vivere volt atque aetatem exigere.Egon ád illam eam, quae nupta sit? vir eius me deprehendat.Quin tua causa exegit virum ab sé.Qui id facere potuit?