Patiar, quando ita Venus volt.Veneri pol habeo gratiam, eandémque et oro et quaeso,ut eius mihi sit copia quem amo quemque expetessobenignusque erga me ut siet, quod cupiam ne gravetur.Spero ita futurum, quamquam illum multae sibi expetessunt:ille illas spernit segregat ab se omnis, extra te unam.Ergo iste metus me macerat, quod ille fastidiosust,ne óculi eius sententiam mutent, ubi viderit me,atque eius elegantia meam extémplo speciem spernat.Non faciet, bonum animum habe. †Vt ipsa se contemnit.Metuo, ne praedicatio tua nunc meam formam exsuperet.Istuc curavi, ut opínione illius pulchrior sis.Si pol me nolet ducere uxórem, genua amplectaratque obsecrabo; alio modo, si non quibo impetrare,consciscam letum: vivere sine illó scio me non posse.Prohibendam mortem mulieri videó. adibon?Minime;nam tu te vilem feceris, si te ultro largiere:sine ultro veniat; quaeritet, desideret, exspectetsine: perdere istam gloriam vis, quám habes? cave sis faxis.nam nulli mortali scio obtigisse hoc, nisi duobus,tibi et Phaoni Lesbio, tam mulier sé ut amaret.Eo íntro, aut tu illum huc evoca foras, mea Milphidippa.Immo opperiamur, dum exeat aliquis.Durare nequeo,quin eam intro.Occlusae sunt foris.Exfringam.Sana non es.Si amavit umquam aut si parem sapientiam habet ac formam,per amorem si quid fecero, clementi ánimo ignoscet.Vt, quaeso, amore perditast tuo misera.Mutuom fit.Tace, ne aúdiat.Quid astitisti obstupida? cur non pultas?Quia non est intus quem ego volo.Qui scis?Scio pol ego, olfacio;nam odore nasum sentiat, si intus sit.