Numquam ego me tam sensi amari quam nunc ab illa muliere.Quid iam?Vt multa verba feci, ut lenta materies fuit.verum postremo impetravi ut volui: donavi dediquae voluit, quae postulavit; te quoque ei dono dedi.Etiam me? quo modo ego vivam sine te?Age, animo bono es,eidem ego te illim liberabo. nam si possem ullo modoimpetrare ut abiret, ne te abduceret, operam dedi;verum oppressit.Deos sperabo teque. postremo tamenetsi istuc mi acerbumst, quia ero te carendum est optimo,saltem id volup est, quom ex virtute formae évenit tibimea opera super hac vicina, quam ego nunc concilio tibi.Quid opust verbis? libertatem tibi ego et divitias dabo,si impetras.Reddam impetratum.At gestio.At modice decet:moderare animo, ne sis cupidus. séd eccam ipsam, egreditur foras.Era, éccum praesto mílitem.Vbi est?Ad laevam.Video.Aspicito limis oculis, ne ille nos se sentiat videre.Video. edepol nunc nos tempus est malas peioris fieri.Tuomst principium.Obsecro, tute ipsum convenisti?ne parce vocem, ut audiat.Cum ipso pol sum locuta,placide, ipsi dum libitum est mihi, otiose, meo arbitratu ut volui.Audin quae loquitur?Audio. quam laeta est, quia ted adiit.O, fortunata mulier es.Vt amari videor.dignus esDignu's.Permirum ecastor praedicas, te adiisse atque exorasse;per epistulam aut per nuntium, quasi regem, adiri eum aiunt.Namque edepol vix fuit cópia adeundi atque impetrandi.Vt tu inclitus esinclitu's apud múlieres.