ita volo adsimulare, prae illius forma quasi spernas tuamquasique eiús opulentitatem reverearis, et simulformam, amoenitatem illius, faciem, pulchritudinemconlaudato. satin praeceptumst?Teneo. satinest, si tibimeum opus ita dabo expolitum, ut improbare non queas?Sat habeo. nunc tibi vicissim quae imperabo ea discito.quom extemplo hoc erit factum, ubi intro haec abierit, ibi tu ilicofacito uti venias ornatu húc ad nos nauclerico;causeam habeas ferrugineam, et scutulam ob oculos laneam,palliolum habeas ferrugineum (nam is colos thalassicust),id conexum in umero laevo, exfafillato bracchio,praecinctus aliqui: adsimulato quasi gubernator sies;atque apud hunc senem omnia haec sunt, nam is piscatores habet.Quid? ubi ero exornatus quin tu dicis quid facturus sim?Huc venito et matris verbis Philocomasium arcessito,ut, si itura sit Athenas, eat tecum ad portum cito,atque ut iubeat ferri in navim si quid imponi velit.nisi eat, te soluturum esse navim: ventum operam dare.Satis placet pictura. perge.Ille extemplo illam hortabiturut eat, ut properet, ne morae sit matri.Multimodis sapis.Ego illi dicam, ut me adiutorem, qui onus feram ad portum, roget.ille iubebit me ire cum illa ad portum. ego adeo, ut tu scias,prorsum Athenas protinus abibo tecum.Atque ubi illo veneris,triduom servire numquam te, quin liber sis, sinam.Abi cito atque orna te.Numquid aliud?Haec ut memineris.Abeo. —Et vos abite hinc intro actutum; nam illum huc sat scioiam exiturum esse intus.Celebre apud nos imperium tuomst. —Agite abscedite ergo. ecce autem commodum aperitur foris.hilarus exit: impetravit. inhiat quod nusquam est miser.Quod volui ut volui impetravi, per amicitiam et gratiam,a Philocomasio.Quid tam intus fuisse te dicam diu?