Cubare in navi lippam atque oculis turgidisnauclerus dixit, qui illas advexit, mihi.is ad hos nauclerus hospitio devortitur.Quid is? ecquid fortis?Abi sis hinc, nam tu quidemad equas fuisti scitus admissarius,qui consectare qua maris qua feminas.hoc age nunc.Istuc quod das consilium mihi,te cum illa verba facere de ista re volo;nam cum illa sane congruos sermo tibi.Qui potius quam tute adeas, tuam rem tute agas?dicas uxorem tibi necessum ducere;cognatos persuadere, amicos cogere.Itan tu censes?Quid ego ní ita censeam?Ibo igitur intro. tu hic ante aedis interimspeculare, ut, ubi illaec prodeat, me provoces.Tu modo istuc cura quod agis.Curatum id quidemst.quin si voluntáte nolet, vi extrudam foras.Istuc cave fáxis; quin potius per gratiambonam abeat abs te. atque illaec quae dixi dato,aurum, ornamenta quae illi instruxisti ferat.Cupio hercle.Credo te facile impetrassere.sed abi intro. noli stare.Tibi sum oboediens. —Numquid videtur demutare alio atque utidixi esse vobis dudum hunc moechum militem?nunc ad me ut veniat usust Acroteleutium autancillula eius aut Pleusicles. pro Iuppiter,satine ut Commoditas usquequaque me adiuvat?nam quos videre exoptabam me maxume,una exeuntis video hínc e proxumo.Séquimini, simul círcumspicite, né quis adsit árbiter.Neminem pol video, nísi hunc quem volumus conventum.Et ego vos.Quid agis, noster architecte?Egone architectus? vah.