Vae tibi, nugátor.Quin mílle annorum pérpetuo vivónt, ab saeclo ad saéclum.Eo mínus dixi, ne haec cénseret me advórsum se mentíri.Perií, quot hic ipse annós vivet, cuius fílii tam diu vívont?Postríduo natus sum égo, mulier, quam Iúppiter ex Ope nátust.Si hic prídie natus forét quam ille est, hic habéret regnum in caélo.Iam iám sat, amabo, est. sínite abeam, si póssum, viva a vóbis.Quin érgo abis, quando résponsumst?Ibo átque illam huc addúcam,proptér quam opera est mihi. númquid vis?Ne mágis sim pulcher quám sum,ita mé mea forma habet sóllicitum.Quid hic núnc stas? quin abis?Ábeo.Atque ádeo, audin tu? dicíto docte et cordáte, ut cor ei sáliat —Philocómasio dic, si ést istic, domum ut tránseat: hunc hic ésse.Hic cúm mea era est, hinc clám nostrum hunc sermónem sublegérunt.Lepidé factumst: iam ex sérmone hoc gubernábunt doctius pórro.Remoráre, abeo. —Neque té remoror neque tángo neque te — táceo.Iube máturare illam éxire huc. iam istíc rei praevortémur.Quid nunc mi es auctor ut faciam, Palaestrio,de concubina? nam nullo pacto potestprius haec in aedis recipi quam illam amiserim.Quid me consultas quid agas? dixi equidem tibiquo id pacto fieri possit clementissime.aurum atque vestem muliebrem omnem habeat sibi,quae illi instruxisti: sumat, habeat, auferat;dicasque tempus maxume esse, ut eat domum:sororem geminam adesse et matrem dicito,quibus cóncomitata recte deveniat domum.Qui tu scis eas adesse?Quia oculis meisvidi hic sororem esse eius.Convenitne eam?Convenit.Ecquid fortis visast?Omniavis optinere.Vbi matrem esse aiebat soror?