nam nísi tu illi fers súppetias, iam illa ánimum despondébit.age, mí Achilles, fiat quód te oro, serva íllam pulchram púlchre,expróme benignum ex te íngenium, urbícape, occisor régum.Eu hercle ódiosas res. quótiens hoc tibi, vérbero, ego interdíxi,meam né sic volgo póllicitere operám?Audin tu, múlier?dixi hóc tibi dudum, et núnc dico: nisi huic vérri adfertur mérces,non híc suo seminió quemquam porclénam impertitúrust.Dabitúr quantum ipsus pretí poscet.Talentúm Philippi huic opus aúri est;minus áb nemine accípiet.Eu ecastór nimis vilest tándem.Non míhi avaritia umquam ínnatast: satis hábeo divitiárum,plus mi aúri mille est módiorum Philippí.Praeter thensaúros.tum argénti montes, nón massas habet, Aetna mons non aeque altos. †Eu ecástor hominem périurum.Vt ludó?Quid ego? ut sublécto?sed amábo, mitte me áctutum.Quin tu huíc respondes áliquid,aut fácturum aut non fácturum?Quid illám miseram animi excrúcias,quae númquam male de té meritast?Iube eámpse exire huc ád nos.dic me ómnia quae volt fácturum.Facis núnc ut te facere aéquom,quom, quaé te volt, eandém tu vis,Non ínsulsum huic ingénium.Quomque me óratricem haud sprévisti sistíque exorare éx te.quid est? út ludo?Nequeo hércle equidem risú meo moderari.ob eám causam huc abs te ávorti.Non édepol tu scis, múlier,quantum égo honorem nunc ílli habeo.Scio, et ístuc illi dícam.Contra aúro alii hanc vendére potuit operám.Pol istuc tibi crédo.Meri béllatores gígnuntur, quas híc praegnatis fécit,et púeri annos octíngentos vivónt.