Ad eám rem habeo omnem aciém, tibi uti dudúm iam demonstrávi.Tu cétera cura et cóntempla et de meís venator vérbis.Aliquám mihi partem hodie óperae des deníque, tandem ades, remelígo.Adsum, ímpera, si quid vís.Quid illaec narrát tibi?Lamentáriait íllam, miseram crúciari et lacrimántem se adflictáre,quia tís egeat, quia té careat. ob eám rem huc ad te míssast.Iube adíre.At scin quid tú facias? facitó fastidi plénum,quasi nón lubeat; me inclámato, quia síc te volgo vólgem.Memini ét praeceptis párebo.Vocon érgo hanc quae te quaérit?Adeát, si quid volt.Sí quid vis, adi, múlier.Pulcher, sálve.Meum cógnomentum cómmemoravit. di tíbi dent quaecumque óptes.Tecum aétatem exigere út liceat —Nimium óptas.Non me dico,sed erám meam, quae te démoritur.Multae aliae ídem istuc cúpiunt,quibus cópia non est.Écastor haud mírum, si te habes cárum,hominém tam pulchrum et praéclarum virtute et forma et factis.deus dígnior fuit quisquam hómo qui esset?Non hércle humanust érgo —nam vólturio plus húmani credo ést.Magnum me fáciamnunc quom íllaec me sic cónlaudat.Viden tu ígnavum, ut sese ínfert?quin tu huíc responde, haec íllaec est ab illá quam dudum dixi.Qua ab íllarum? nam ita me óccursant multaé: meminisse haud póssum.Ab illá quae digitos déspoliat suos ét tuos digitos décorat.nam hunc ánulum áb tui cupienti huic détuli, hic ad te pórro.Quid núnc tibi vis, muliér? memora.Vt quae té cupit, eam ne spérnas,quae pér tuam nunc vitám vivit: sit nécne sit, spes in te úno est.Quid núnc volt?Te compéllare et complécti et contrectáre.