tum haec celocula autem absentem subigit me ut amem.Hercle hanc quidemnil tu amassis; mi haec desponsast: tibi si illa hodie nupserit,ego hanc continuo uxorem ducam.Quíd ergo hanc dubitas conloqui?Sequere hac me ergo.Pedisequos tibi sum.Vtinam, cuius causa forassum egressa, eius conveniundi mihi potestas evenat.Erit, ét tibi exoptatum óptinget, bonum habe ánimum, ne formída;homo quidamst qui scit, quód quaeris ubi sít.Quem ego hic audívi?Sociúm tuorum concíliorum et partícipem consiliorum.Tum pól ego id quod celo haú celo.Immo et célas et non célas.Quo argúmento?Infidós celas: ego súm tibi firme fidus.Cedo sígnum, si harunc Báccharum es.Amat múlier quaedam quéndam.Pol istúc quidem multae.At nón multae de dígito donum míttunt.Enim cógnovi nunc, fécisti modo mi éx proclivo plánum.sed hic númquis adest?Vel adést vel non.Cedo té mihi solae sólum.Brevin án longinquo sérmoni?Tribus vérbis.Iam ad te rédeo.Quid ego? híc astabo tántisper cum hac fórma et factis frústra?Patere átque asta, tibi ego hánc do operam.Propera, éxpectando excrúcior.Pedetémptim (tu hoc scis) tráctari satiúst hasce huius modi mércis.Age age út tibi maxume cóncinnumst.Nullúmst hoc stolidius sáxum.redeo ád te. quid me vóluisti?Quo pácto hoc Ilium accédivelis, út ferrem abs te consilium.Quasi hunc dépereat —Teneo ístuc.Conlaúdato formam ét faciem et virtútis commemoráto.