Aiunt qui sciunt.Hercle occasionem lepidam, ut mulierem excludam foras.Immo vin tu lepide facere?Loquere et consilium cedo.Vin tu illam actutum amovere, a te ut abeat per gratiam?Cupio.Tum te hoc facere oportet. tibi divitiarum adfatimst:iube sibi aurum atque ornamenta, quae illi instruxti mulieri,dono habere, auferre abs te quo lubeat sibi.Placet ut dicis; sed ne et istam amittam et haec mutet fidemvide modo.Vah delicatus esdelicatu's, quae te tamquam oculos amet.Venus me amat.St tace, aperitur foris, concede huc clanculum.haec celox illiust, quae hinc egreditur, internuntia,Quae haec celox?Ancillula illiust, quae hinc egreditur foras.quae anulum istunc attulit quem tibi dedi.Edepol haec quidembellulast.Pithecium haec est prae illa et spinturnicium.viden tu illam oculis venaturam facere atque aucupium auribus?Iam est ante aedis circus ubi sunt ludi faciundi mihi.dissimulabo, hos quasi non videam néque esse hic etiamdum sciam.Tace, subauscultemus ecquid de me fiat mentio.Numquis nam hic própe adest qui rem alienam potius curet quam suam,qui aucupet me quid agam, qui de vesperi vivat suo?eos nunc homines metuo, mihi ne obsint neve opstent uspiam,domo si bitat, dum huc transbitat, quae huius cupiens corporist,quae ámat hunc hominem nimium lepidum et nimia pulchritudine,militem Pyrgopolynicem.Satin haec quoque me deperit?meam laudat speciem. edepol huius sermo haud cinerem quaeritat.Quo argumento?Quia enim loquitur laute et minime sordide.Quippini? istaec de te loquitur: nihil attrectat sordidi.Tum autem illa ipsa est nimium lepida nimisque nitida femina.hercle vero iam adlubescit primulum, Palaestrio.Priusne quam illam oculis tuis videas?Video id quod credo tibi.