Vólup est, quod agas, si id procedit lepide atque ex sententia;nam ego hodie ad Seleucum regem misi parasitum meum,ut latrones quos conduxi hinc ad Seleucum duceret,qui eius regnum tutarentur, mihi dum fieret otiumQuin tu tuam rem cura potius quam Seleuci, quae tibicondicio nova et lúculenta fertur per me interpretem.Immo omnis res posteriores pono atque operam do tibi.loquere: auris meas profecto dedo in dicionem tuam.Circumspice dum, ne quis nostro hic auceps sermoni siet.nam hoc negoti clandestino ut agerem mandatumst mihi.Nemo adest.Hunc arrabonem amoris primum a me accipe.Quid hic? unde est?A luculenta átque festiva femina,quae te amat tuamque éxpetessit pulcram pulcritudinem;eius nunc mi ánulum ad te ancilla porro ut deferrem dedit.Quid ea? ingenuan an festuca facta e serva liberast?Vah, egone ut ad te ab libertina esse auderem internuntius,qui ingenuis satis résponsare nequeas quae cupiunt tui?Nuptan est an vidua?Et nupta et vidua.Quo pacto potisnupta et vidua esse eadem?Quia adulescens nuptast cum sene.Euge.Lepida et liberali formast.Cave mendacium.Ad tuam formam illa una dignast.Hercle pulchram praedicas.sed quis east?Senis huius uxor Periplectomeni ex proxumo;ea demoritur te atque ab illo cupit abire: odit senem.nunc te orare atque obsecrare iussit, ut eam copiamsibi potestatemque facias.Cupio hercle equidem, si illa volt.Quae cupit?Quid illá faciemus concubina, quae domist?Quin tu illam iube abs te abire quo lubet: sicut sororeius huc gémina venit Ephesum et mater, accersuntque eam.Eho tu, an venit Ephesum mater eius?