atque hinc Athenas avehat, si hodie hunc dolum dolamus,quid tibi ego mittam muneris!Datne ab se mulier operam?Lepidissume et compsissume.Confido confuturum.ubi facta erit conlatio nostrarum malitiarum,haud vereor ne nos subdola perfidia pervincamur.Abeamus ergo intro, haec uti meditemur cogitate,ut accurate et commode hoc quod agendumst exsequamur,ne quid, ubi miles venerit, titubetur.Tu morare. —