Eho an umquam prompsit antehac? responde, scelus.atque ut tu scire possis, ego dico tibi:si falsa dices, Lucrio, excruciabere.Ita vero? ut tu ipse me dixisse delices,post e sagina ego eiciar cellaria,ut tibi, si promptes, alium subpromum pares.Non edepol faciam. age eloquere audacter mihi.Numquam edepol vidi promere. verum hoc erat:mihi imperabat, ego promebam postea.Hoc illi crebro capite sistebant cadi.Non hercle tam istoc valide cassabant cadi;sed in célla erat paulum nimis lóculi lubrici,ibi erat bilibris aula sic propter cados,ea saepe deciens complebatur: vidi eamplenam atque inanem fieri, plenam maxume;ubi bacchabatur aula, cassabant cadi.Abi, abi íntro iam. vos in cella vinariabacchanal facitis. iam hercle ego erum ádducam a foro.Perii, excruciabit mé erus, domum si venerit,quom haec facta scibit, quia sibi non dixerim.fugiam hercle aliquo atque hoc in diem extollam malum.ne dixeritis, obsecro, huic, vostram fidem.Quo té agis?Missus sum aliquo: iam huc revenero.Quis misit?Philocomasium.Abi, actutum redi.Quaeso tamen tu meam partem, infortuniumsi dividetur, me absente accipito tamen. —Modo intellexi quam rem mulier gesserit:quia Sceledrus dormit, hunc subcustodem suomforas áblegavit, dum ab se huc transiret. placet.sed Periplectomenus quam ei mandavi mulieremnimis lépida forma ducit. di hercle hanc rem adiuvant.quam digne ornata incedit, haud meretricie.lepide hoc succedit sub manus negotium.Rem omném tibi, Acroteleútium, tibique úna, Milphidíppa,domi démonstravi in ordine. hanc fabricam fallaciasqueminus sí tenetis, denuo volo percipiatis plane;satis si íntellegitis, aliud est quod potius fabulemur.