ut nunc etiam hic agat ac tu tum partis defendas tuas.Ego eo intro igitur. —Et praecepta sobrie ut cures face.quantas res turbo, quantas moveo machinas.eripiam ego hodie concubinam militi,si centuriati bene sunt maniplares mei.sed illúm vocabo. heus Sceledre, nisi negotiumst,progredere ante aedis, te vocat Palaestrio.Non operaest Sceledro.Quid iam?Sorbet dormiens.Quid, sorbet?Illud, stertit, volui dicere.sed quia consimile est, quom stertas, quasi sorbeas —Eho an dórmit Sceledrus intus?Non naso quidem,nam eo mágnum clamat. tetigit calicem clanculum,dum misit nardum in amphoram, cellarius.Eho tu sceleste, qui illi suppromus essuppromu's, eho —Quid vis?Qui lubitum est illi condormiscere?Oculis opinor.Non te istuc rogito, scelus.procede huc. periisti iam, nisi verum scio.prompsisti tu illi vinum?Non prompsi.Negas?Nego hercle vero, nam ille me vetuit dicere;neque equidem heminas octo exprompsi in urceumneque illic calidum éxbibit in prandium.Neque tu bibisti?Di me perdant, si bibi,si bibere potui.Quid iam?Quia enim obsorbui;nam nimis calebat, amburebat gutturem.Alii ebrii sunt, alii poscam potitant.bono subpromo et promo cellam creditam.Tu hércle idem fáceres, si tibi esset credita:quoniam aemulari non licet, nunc invides.