Ecquam tu potes reperire forma lepida mulierem,cui facetiarum cor pectusque sit plenum et doli?Ingenuamne an libertinam?Aequi istuc facio, dum modoeam des quae sit quaestuosa, quaé alat corpus corpore,cuique sapiat pectus; nam cor non potest, quod nulla habet.Lautam vis an quae nondum sit lauta?Sic consucidam,quam lepidissimam potis quamque adulescentem maxume.Habeo eccillam meam clientam, meretricem adulescentulam.sed quid ea usus est?Vt ad te eam iam deducas domumitaque eam huc ornatam adducas, ex matronarum modo,capite compto, crinis vittasque habeat, adsimuletque setuam esse uxorem: ita praecipiundum est.Erro quam insistas viam.At scietis. séd ecquae ancillast illi?Est prime cata.Ea quoque opus est. ita praecipito mulieri atque ancillulae,ut simulet se tuam esse uxorem et deperire hunc militem,quasique hunc anulum faveae suae dederit, ea porro mihi,militi ut darem, quasique ego ei rei sim interpres.Audio;ne me surdum esse arbitrare, si audes. ego recte meisauribus utorei dabo, aps tua mi uxore dicam delatum et datum,ut sese ad eum conciliarem; ille eiusmodi est: cupiet miser,qui nisi adulterio studiosus rei nulli aliaest improbus.Non potuit reperire, si ipsi Soli quaerendas dares,lepidiores duas ad hanc rem quám ego. hábe animum bonum.Ergo adcura, sed propere opus est. nunc tu ausculta, Pleusicles.Tibi sum oboediens.Hoc facito, miles domum ubi advenerit,memineris ne Philocomasium nomines.Quem nominem?Diceam.Nempe eandem quae dudum constitutast.Pax, abi.Meminero. sed quid meminisse id refert, rogo ego te tamen.Ego enim dicam tum quando usus poscet; interea tace,