nunc, quod occepi, opsonatum pergam.Si certumst tibi,commodulum obsona, ne magno sumptu: mihi quidvis sat est.Quin tu istanc orationem hinc veterem atque antiquam amoves?nam proletario sermone nunc quidem, hospes, utere;nam ei solent, quando accubuere, ubi cena adpositast, dicere:“quid opus fuit hoc, hospes, sumptu tanto nostra gratia?insanivisti hercle, nám idem hoc hominibus sat erat decem.”quod eorum causa obsonatumst culpant et comedunt tamen.Fit pol íllud ad íllud exemplum. ut docte et perspecte sapit.Sed eidem homines numquam dicunt, quamquam adpositumst ampliter:“iube illud demi; tolle hanc patinam; remove pernam, nil moror;aufer illam offam porcinam, probus hic conger frigidus,remove, abi aufer” neminem eorum haec adseverare audias,sed procellunt se et procumbunt dimidiati, dum appetunt.Bonus bene ut malos descripsit mores.Haud centesimampartem dixi atque, otium rei si sit, possum expromere.Igitur id quod agitur, † hic primum praeverti decet.nunc hoc animum advortite ambo. mihi opus est opera tua,Periplectomene; nám ego inveni lepidam sycophantiam,qui admutiletur miles usque caesariatus atque utihuic amanti ac Philocomasio hanc ecficiamus copiam,ut hic eam abducat habeatque.Dari istanc rationem volo.At ego mi anulum dari istunc tuom volo.Quam ad rem usui est?Quando habebo, igitur rationem mearum fabricarum dabo.Vtere, accipe.Accipe a me rusum rationem doli,quam institui.Perpurigatis damus tibi ambo operam auribus.Erus meus ita magnus moechus mulierum est, ut neminemfúisse aeque neque futurum credo.Credo ego istuc idem.Isque Alexandri praestare praedicat formae suam,itaque omnis se ultro sectari in Epheso memorat mulieres.Edepol qui te de isto multi cupiunt † non mentirier,sed ego ita esse ut dicis teneo pulchre. proin, Palaestrio,quam potis tam verba confer maxime ad compendium.