ei apud me aderunt, me curabunt, visent quid agam, ecquid velim.prius quam lucet adsunt, rogitant noctu ut somnum ceperim.eos pro liberis habebo, qui mihi mittunt munera.sacrificant: dant inde partem mihi maiorem quam sibi,abducunt ad exta; me ad se ad prandium, ad cenam vocant;ille misérrumum se retur, minimum qui misit mihi.illi inter se certant donis, egomet mecum mussito:bona mea inhiant, me certatim nutricant et munerant.Nimis bona ratione nimiumque ad te te et tuam vitam habes:et tibi sunt gemini et trigemini, si te bene habes, filii.Pol si habuissem, satis cepissem miseriarum e liberis:continuo excruciarer animi: si ei forte fuisset febris,censerem emori; cecidissetve ebrius aut de equo uspiam,metuerem ne ibi diffregisset crura aut cervices sibi.Huic homini dignum est divitias esse et diu vitam dari,qui et rem servat et se bene habet suisque amicis usui est.O lepidum caput. ita me di deaeque ament, aequom fuitdeos paravisse, uno exemplo ne omnes vitam viverent;sicut merci pretium statuit qui est probus agoranomus:quae probast mers, pretium ei statuit, pro virtute ut veneat,quae improbast, pro mercis vitio dominum pretio pauperat,itidem divos dispertisse vitam humanam aequom fuit:qui lepide ingeniatus esset, vitam ei longinquam darent,qui improbi essent et scelesti, is adimerent animam cito.si hoc paravissent, et homines essent minus multi maliet minus audacter scelesta facerent facta, et postea,quí homines probi essent, esset is annona vilior.Qui deorum consilia culpet, stultus inscitusque sit,quique eos vituperet. nunc istis rebus desisti decet.nunc volo opsonare, ut, hospes, tua te ex virtute et meameae domi accipiam benigne, lepide et lepidis victibus.Nihil me paenitet iam quanto sumptui fuerim tibi;nam hospes nullus tám in amici hospitium devorti potest,quin, ubi triduom continuom fuerit, iam odiosus siet;verum ubi dies decem continuos sit, east odiorum Ilias:tam etsi dominus non invitus patitur, servi murmurant.Serviendae servituti ego servos instruxi mihi,hospes, non qui mi imperarent quibusve ego essem obnoxius:si illis aegrest mihi quod volup est, meo remigio rem gero,tamen id quod odiost faciundumst cum malo atque ingratiis.