Cóhibete intra limen etiam vos parumper, Pleusicles,sinite me prius pérspectare, ne uspiam insidiae sientconcilium quod habere volumus. nam ópus est nunc tuto loco,unde inimicus ne quis nostri spolia capiat consili.nam bene consultum inconsultum est, si id inimicis usuist,neque potest quin, si id inimicis usuist, obsit tibi;nam bene consultum consilium surripitur saepissime,si minus cúm cura aut cautella locus loquendi lectus est.quippe qui, si rescivere inimici consilium tuom,tuopte tibi consilio occludunt linguam et constringunt manus,atque eadem quae illis voluisti facere, illi faciunt tibi.sed speculabor, ne quis aut hinc aut ab laeva aut dexteranostro consilio venator adsit cum auritis plagis.sterilis hinc prospectus usque ad ultumam est plateam probe.evocabo. heus Periplectomene et Pleusicles, progredimini.Ecce nos tibi oboedientes.Facilest imperium in bonis.sed volo scíre: eodem consilio, quód intus meditati sumus,gerimus rem?Magis nón potest esse ad rem utibile.Immoquid tibi, Pleusicles?Quodne vóbis placeat, displiceat mihi?quis homo sit magis meus quam tu es?Loquere lepide et commode.Pol ita decet hunc facere.At hoc me facinus miserum maceratmeumque cor corpusque cruciat.Quid id est quod cruciat? cedo.Me tibi istúc aetatis homini facinora pueriliaobicere, neque te decora neque tuis virtutibus;ea te expetere ex opibus summis mei honoris gratiamihique amanti ire opitulatum atque ea te facere facinora,quae istaec aetas fugere facta magis quam sectari solet:eam pudet me tíbi in senecta obicere sollicitudinem.Novo modo tu homo amás, siquidem te quicquam quod faxis pudet;nihil amas, umbra es amantis magis quam amator, Pleusicles.Hancine aetatem exercere mei me amoris gratia?Quid ais tu? itane tibi ego videor oppido Acherunticus?tam capularis, tamine tibi diu videor vitam vivere?