nam iam aliquo aufugiam et me occultabo aliquot dies,dum haec consilescunt turbae atque irae leniunt.nam uni satis populo impio merui mali. —verum tamen dé me quidquid est, ibo hinc domum.Illic hínc abscessit. sat edepol certo scio,occisam saepe sapere plus multo suem:quoin id adimatur ne id quod vidit viderit.nam illius oculi atque aures atque opiniotransfugere ad nos. usque adhuc actum est probe;nimium festivam mulier operam praehibuit.redeo in senatum rusum; nam Palaestriodomi nunc apud me est, Sceledrus nunc autemst foris:frequens senatus poterit nunc haberier.ibo intro, ne, dum absum, alter sorti defuat. —