nam ex uno puteo similior numquam potisaqua aquai sumi quam haec est atque ista hospita.et me despexe ad te per impluvium tuomfateor.Quid ni fateare, ego quod viderim?et ibi osculantem meum hospitem cum ista hospitavidisti?Vidi (cur negem quod viderim?),sed Philocomasium me vidisse censui.Ratun istic me hominem esse omnium minimi preti,si ego me sciente paterer vicino meoeam fieri apud me tam insignite iniuriam?Nunc demum a me insipienter factum esse arbitror,cum rem cognosco; at non malitiose tamenfeci.Immo indigne; nám hominem servom suosdomitos habere oportet oculos et manusorationemque.Egone si post hunc diemmuttivero, etiam quod egomet certo sciam,dato excruciandum me: egomet me dedam tibi;nunc hoc mi ignosce quaeso.Vincam animum meum,ne malitiose factum id esse aps te arbitrer.ignoscam tibi istuc.At tibi di faciant bene.Ne tu hercle, si te di ament, linguam comprimesposthac, etiam illud quod scies nesciverisnec videris quod videris.Bene me mones,ita facere certum est. sed satine oratus esoratu's?Abi.Numquid nunc aliud me vis?Ne me noveris.Dedit híc mihi verba. quam benigne gratiamfecit, ne iratus esset. scio quam rem gerat:ut miles cum extemplo a foro adveniat domum,domi cómprehendar. una hic et Palaestriome habent venalem: sensi et iam dudum scio.numquam hercle ex ista nassa ego hodie escam petam;