transcurrito ad vos rursum curriculo domum.nunc pol ego metuo ne quid infuscaverit.si hic non videbit mulierem — aperitur foris.Pro di immortales, similiorem mulieremmagisque eándem, ut pote quae non sit eadem, non reordeos fácere posse.Quid nunc?Commerui malum.Quid igitur? eanest?Etsi east, non est ea.Vidistin istam?Vidi, et illam et hospitem,complexam atque osculantem.Eanest?Nescio.Vin scire plane?Cupio.Abi intro ad vos domumcontinuo, vide sitne istaec vostra intus.Licet,pulchre admonuisti. iám ego ad te exibo foras. —Numquam edepol hominem quemquam ludificariermagis facete vidi et magis miris modis.sed eccum egreditur.Periplectomene, te opsecroper deos atque homines perque stultitiam meamperque tua genua —Quíd opsecras me?Inscitiaemeae et stultitiae ignoscas. nunc demum sciome fuisse excordem, caecum, incogitabilem.nam Philocomasium eccam intus.Quid nunc, furcifer?vidistin ambas?Vidi.Erum exhibeas volo.Meruisse equidem me maxumum fateor malum,et tuae fecisse me hospitae aio iniuriam;sed meam esse erilem concubinam censui,cui me custodem erus addidit miles meus.