Perii hercle, hic ad me recta habet rectam viam.metuo, illaec mihi res ne malo magno fuat,quantum hunc audivi facere verborum senem.Accedam ad hominem. tun, Sceledre, hic, scelerum caput,meam ludificavisti hospitam ante aedis modo?Vicine, ausculta quaeso.Ego auscultem tibi?Expurigare volo me.Tun te expuriges,qui facinus tantum tamque indignum feceris?an quia latrocinamini, arbitraminiquidvis licere facere vobis, verbero?Licetne?At ita me di deaeque omnis ament,nisi mihi supplicium virgeum de te daturlongum diutinumque, a mane ad vesperum,quod meas confregisti imbricis et tegulas,ibi dum condignam te sectatus essectatu's simiam,quodque inde inspectavisti meum apud me hospitemamplexum amicam, quom osculabatur, suam,quodque cóncubinam erilem insimulare ausus esprobri pudicam meque summi flagiti,tum quod tractavisti hospitam ante aedis meam:nisi mihi supplicium stimuleum de te datur,dedecoris pleniorem erum faciam tuom,quam magno vento plenumst undarum mare.Ita sum coactus, Periplectomene, ut nesciamutrum me postulare prius tecum aequom siet;nisi si istaec non est haec neque haec istast, mihime expurigare tibi videtur aequius;sicut etiam nunc nescio quid viderim:itast ista huius similis nostrai tua,siquidem non eadem est.Vise ad me intro, iam scies.Licetne?Quin te iubeo; et placide noscita.Ita facere certum est. —Heus, Philocomasium, citotranscurre curriculo ad nos, ita negotiumst.post, quando exierit Sceledrus a nobis, cito