cum Philocomasio osculantem, eum ego óbtruncabo extempulo.Visanest ea esse?Immo edepol plane east.Sed quo mododissimulabat.Abi, machaeram huc ecfer.Iam faxo hic erit. —Neque eques neque pedes profectost quisquam tanta audacia,qui aeque faciat confidenter quicquam quam mulier facit.ut utrubique orationem docte divisit suam,ut sublinitur os custodi cauto, conservo meo.nimis beat quod commeatus transtinet trans parietem.Heus, Palaestrio, machaera nihil opust.Quid iam, aut quid est?Domi eccam erilem concubinam.Quid, domi?In lecto cubat.Edepol ne tu tibi malam rem repperisti, ut praedicas.Quid iam?Quia hanc attingere ausus esausu's mulierem hinc ex proxumo.Magis hercle metuo.Sed numquam quisquam faciet quin sororistaec sit gemina huius: eam pol tu osculantem hic videras.Id quidem palam est eam esse, ut dicis; quid propius fuit,quam ut perirem, si elocutus essem ero?Ergo, si sapis,mussitabis: plus oportet scire servom quam loqui.ego abeo a te, ne quid tecum consili commisceam,atque apud hunc ero vicinum; tuae mihi turbae non placent.erus si veniet, si me quaeret, hic ero: hinc me arcessito. —Satin abiit ille neque erile negotiumplus curat, quasi non servitutem serviat?certo illa quidem hic nunc intus est in aedibus,nam egomet cubantem eam modo offendi domi.certum est nunc observationi operam dare.non hercle hisce homines me marem, sed feminamvicini rentur esse servi militis:ita me ludificant. meamne hic invitam hospitam,quae heri huc Athenis cum hospite advenit meo,tractatam et ludificatam, ingenuam et liberam?