es tu, non , et meo ero facis iniuriam.Egone?Tune.Quaé heri Athenis Ephesum adveni vespericum meo amatore, adulescente Atheniensi?Dic mihi,quid hic tibi in Epheso est negoti?Geminam germanam meamhic sororem esse indaudivi, eam veni quaesitum.Mala es.Immo ecastor stulta multum, quae vobiscum fabuler.abeo.Abire non sinam te.Mitte.Manifestaria es.non omitto.At iam crepabunt mihi manus, malae tibi,nisi me omittis.Quid, malum, astas? quin tenes altrinsecus?Nil moror negotiosum mi esse tergum. qui scioan ista non sit Philocomasium átque alia eius similis sit?Mittis me an non mittis?Immo vi atque invitam ingratiis,nisi voluntate ibis, rapiam te domum.Hosticum hoc mihidomicilium est, Athenis domus est Atticis; ego istam domumneque moror neque vos qui hómines sitis novi neque scio.Lege agito: te nusquam mittam, nisi das firmatam fidem,te huc, si omisero, intro ituram.Vi me cogis, quisquis es.do fidem, si omittis, isto me intro ituram quo iubes.Ecce omitto.At ego abeo missa. —Muliebri fecit fide.Sceledre, manibus amisisti praedam. tám east quam potisnostra erilis concubina. vin tu facere hoc strenue?Quid faciam?Ecfer mihi machaeram huc intus.Quid facies ea?Intro rumpam recta in aedis: quemque hic intus videro