Philocomasium, an non est ea?Hercle opinor, ea videtur.sed facinus mirum est, quo modo haec hinc huc transire potuit,si quidem east.An dubium tibi est eam esse hanc?Ea videtur.Adeamus, appellemus. heus, quid istúc est, Philocomasium?quid tibi istic in istisce aedibus debetur, quid negotist?quid nunc taces? tecum loquor.Immo edepol tute tecum;nam haec nil respondet.Te adloquor, viti probrique plena,quae circum vicinos vagas.Quicum tu fabulare?Quicum nisi tecum?Quis tu homo es, aut mecum quid est negoti?Mé rogas homo qui sim?Quin ego hoc rogem quod nesciam?Quis ego sum igitur, si hunc ignoras?Mihi odiosus, quisquis es,et tu et hic.Non nos novisti?Neutrum.Metuo maxume,Quid metuis?Enim ne nos nosmet perdiderimus uspiam;nam nec te neque me novisse ait haec.Persectari hic volo,Sceledre, nos nostri an alieni simus, ne dum quispiamnos vicinorum imprudentis aliquis immutaverit.Certe equidem noster sum.Et pol ego. quaeris tu, mulier, malum.tibi ego dico, heus, Philocomasium.Quae te intemperiae tenent,qui me perperam perplexo nomine appelles?Eho,quis igitur vocare?Diceae nomen est.Iniuria es,falsum nomen possidere, Philocomasium, postulas;