Ego eloquar. sed amabo advortite animum.hac nocte in somnis mea soror geminast germana visavenisse Athenis in Ephesum cum suo amatore quodam;ei ambo hóspitio huc in proxumum mihi devortisse visi.Palaestrionis somnium narratur. perge porro.Ego laeta visa, quia soror venisset, propter eandemsuspicionem maximam sum visa sustinere.nam arguere in somnis me meus mihi familiaris visust,me cum alieno adulescentulo, quasi nunc tu, esse osculatam,quom illa osculata mea soror gemina esset suompte amicum.id me insimulatam perperam falsum esse somniavi.Satin eadem vigilanti expetunt quae in somnis visa memoras?eu hércle praesens somnium. abi intro et comprecare.narrandum ego istuc militi censebo.Facere certum est,neque me quidem patiar probri falso impune insimulatam. —Timeo quid rerum gesserim, ita dorsus totus prurit.Scin te periisse?Nunc quidem domi certo est. certa res estnunc nostrum observare ostium, ubi ubist.At, Sceledre, quaeso,ut ad id exemplum somnium quam simile somniavitatque ut tu suspicatus es eam vídisse osculantem.Nescio quid credam egomet mihi iam, ita quod vidisse credome id iam non vidisse arbitror.Ne tu hercle sero, opinor,resipisces: si ad erum haec res prius † devenerit, peribis pulchre.Nunc demum experior, mi ob oculos caliginem opstitisse.Dudum edepol planum est id quidem, quae hic usque fuerit intus.Nihil habeo certi quid loquar: non vidi eam, etsi vidi.Ne tu edepol stultitia tua nos paene perdidisti:dum te fidelem facere ero voluisti, absumptus esabsumptu's paene.sed fores vicini proxumi crepuerunt. conticiscam.Inde ignem in aram, ut Ephesiae Dianae laeta laudesgratesque agam eique ut Arabico fumificem odore amoene,quom me in locis Neptuniis templisque turbulentisservavit, saevis fluctibus ubi sum adflictata multum.Palaestrio, o Palaestrio.O Sceledre, Sceledre, quid vis?Haec mulier, quae hinc exit modo, estne erilis concubina