Credo ego istoc extemplo tibi esse eundum actutum extra portam,dispessis manibus, patibulum quom habebis.Quamnam ob rem?Respice dum ad laevam: quis illaec est mulier?Pro di immortales,eri cóncubinast haec quidem.Mihi quoque pol ita videtur.age nunciam, quando lubet —Quid agam?Perire propera.Vbi iste ést bonus sérvos, qui probri me maxumi innocentemfalso insimulavit?Em tibi, hic mihi dixit tibi quae dixi.Tun me vidisse in proxumo hic, sceleste, ais osculantem?Atque cum álieno adulescentulo dixit.Dixi hercle vero.Tun me vidisti?Atque his quidem hercle oculis.Carebis, credo,qui plus vident quam quod vident.Numquam hercle deterreborquin viderim id quod viderim.Ego stulta et mora multum,quae cum hoc insano fabuler, quem pol ego capitis perdam.Noli minitari: scio crucem futuram mihi sepulcrum;ibi meí sunt maiores siti, pater, avos, proavos, abavos.non possunt mihi minaciis tuis hisce oculi exfodiri.sed paucis verbis te volo, Palaestrio. opsecro te,unde exit haec?Vnde nísi domo?Domo?Mé viden?Te video.nimis mírumst facinus, quo modo haec hinc huc transire potuit;nam certo neque solariumst apud nós neque hortus ullusneque fénestra nisi clatrata; nam certe ego te hic intus vidi.Pergin, sceleste, intendere hanc arguere?Ecastor ergomi hau falsum evenit somnium, quod noctu hac somniavi.Quid somniasti?