Quin domi eccam. nescio quae te, Sceledre, scelera suscitant.Mihi ego video, mihi ego sapio, mihi ego credo plurumum:mé homo nemo deterrebit, quin ea sit in his aedibus.hic obsistam, ne imprudenti huc ea se subrepsit mihi.Meus illic homo est, deturbabo iam ego illum de pugnaculis.vin iam faciam, ut stultividum fateare?Age face.Neque te quicquam sapere corde neque oculis uti?Volo.Nempe tu istíc ais esse erilem concubinam?Atque arguoeam me vidisse osculantem hic intus cum alieno viro.Scin tu nullum commeatum hínc esse a nobis?Scio.Neque solarium neque hortum, nisi per impluvium?Scio.Quid nunc? si ea domist, si facio, ut eam exire hinc videas domo,dignun es verberibus multis?Dignus.Serva istas fores,ne tibi clam se subterducat istinc atque huc transeat.Consilium est ita facere.Pede ego iam illam huc tibi sistam in viam. —Agedum ergo face. vólo scire, utrum egon id quod vidi videriman illic faciat, quod facturum dicit, ut ea sit domi.nam ego quidem meos oculos habeo nec rogo utendos foris.sed hic illi subparasitatur semper, hic eae proxumust,primus ad cibum vocatur, primo pulmentum datur;nam illic noster est fortasse circiter triennium,neque cuiquam quam illi in nostra meliust famulo familia.sed ego hoc quod ago, id me agere oportet, hoc observare ostium.sic obsistam. hac quidem pol certo verba mihi numquam dabunt.Praecépta facito ut mémineris.Totiéns monere mírumst.At metuo ut satis sis subdola.Cedo vel decem, edocebominime malas ut sint malae, mihi solae quod superfit.Age nunciam insiste in dolos; ego abs te procul recedam.quid ais tu, Sceledre?Hanc rem gero. habeo auris, loquere quidvis.