Ne hercle hodie, quantum hic familiariumst,maxumum in malum cruciatumque insuliamus.Tu salisolus, nám ego istam insulturam et desulturam nil moror.Nescis tu fortasse, apud nos facinus quod natumst novom.Quod id est facinus?Impudicum.Tute scias soli tibi,mihi ne dixis, scire nolo.Non enim fáciam quin scias.simiam hodie sum sectatus nostram in horum tegulis.Edepol, Sceledre, homo sectatus essectatu's nihili nequam bestiam.Di te perdant.Te istuc aequom — quoniam occepisti, eloqui.Forte fortuna per impluvium huc despexi in proxumum,atque ego illi áspicio osculantem Philocomasium cum alteronescio quo adulescente.Quod ego, Sceledre, scelus ex te audio?Profecto vidi.Tutin?Egomet duobus his oculis meis.Abi, non verisimile dicis, neque vidisti.Num tibilippus videor?Medicum istuc tibi meliust percontarier.verum enim tu ístam, si te di ament, temere hau tollas fabulam:tuis nunc cruribus capitique fraudem capitalem hinc creas.nam tibi iam ut pereas paratum est dupliciter, nisi supprimistuom stultiloquium.Qui vero dupliciter?Dicam tibi.primumdum, si falso insimulas Philocomasium, hoc perieris;iterum, si id verumst, tu ei custos additus eo perieris.Quid fuat me, nescio: haec me vidisse ego certo scio.Pergin, infelix?Quid tibi vis dicam nisi quod viderim?quin etiam nunc intus hic in proxumost.Eho an non domist?Vise, abi intro tute, nam ego mi iam nil credi postulo.Certum est facere. —