sed si ambas videre in uno miles concilio volet,quid agimus?Facilest: trecentae possunt causae conligi:non domist, ábiit ambulatum, dormit, ornatur, lavat,prandet, potat: occupatast, operae non est, non potest,quantum vis prolationum, dum modo hunc prima viainducamus, vera ut esse credat quae mentibimur.Placet ut dicis.Intro abi ergo, et si isti est mulier, eam iubecito domum transire, atque haec ei dice monstra praecipe,ut teneat consilia nostra, quem ad modum exorsi sumus,de gemina sorore.Docte tíbi illam perdoctam dabo.numquid aliud?Intro ut abeas.Abeo. —Et quidem ego ibo domumatque hominem investigando operam huic dissimulabiliter dabo,qui fuerit conservos qui hodie sit sectatus simiam.nam ille non pótuit quin sermone suo aliquem familiariumparticipaverit de amica eri, sese vidisse eamhic in proximo osculantem cum alieno adulescentulo.novi morem: egomet tacere nequeo solus quod scio.si invenio qui vidit, ad eum vineas pluteosque agam:res paratast, vi pugnandoque hominem caperest certa res.si ita non reperio, ibo odorans quasi canis venaticus,usque donec persecutus volpem ero vestigiis.sed fores crepuerunt nostrae, ego voci moderabor meae;nam illic est Philocomasio custos meus conservos qui it foras.Nisi quidem ego hodie ambulavi dormiens in tegulis,certo edepol scio me vidisse hic proxumae viciniaePhilocomasium erilem amicam sibi malam rem quaerere.Hic illam vidit osculantem, quantum hunc audivi loqui.Quis hic est?Tuos conservos. quid agis, Sceledre?Te, Palaestrio,volup est convenisse.Quid iam? aut quid negotist? fac sciam.Metuo —Quid metuis?