arripe opem auxiliumque ad hanc rem: propere hoc, non placide decet.anteveni aliqua aut tú aliquosum circumduce exercitum,coge in obsidium perduellis, nostris praesidium para;interclude inimicis commeatum, tibi muni viamqua cibatus commeatusque ad te et legiones tuastuto possit pervenire: hanc rém age, res subitaria est.reperi, comminiscere, cedo calidum consilium cito,quae hic sunt visa ut visa ne sint, facta ut facta ne sient.magnam illic homo rem incipissit, magna munit moenia.tu unus si recipere hoc ad te dicis, confidentiastnos inimicos profligare posse.Dico et recipioad me.Et ego impetrare dico id quod petis.At te Iuppiterbene amet.Auden participare me quod commentus escommentu's?Tace,dum in regionem astutiarum mearum te induco, ut sciasiuxta mecum mea consilia.Salva sumes indidem.Erus meus elephanti corio circumtentust, non suo,neque habet plus sapientiai quam lapis.Ego istuc scio.Nunc sic rationem incipisso, hánc instituam astutiam,ut Philocomasio huc sororem geminam germanam alteramdicam Athenis advenisse cúm amatore aliquo suo,tam similem, quam lacte lactist; ápud te eos hic devortierdicam hospitio.Euge euge, lepide, laudo commentum tuom.Vt si illic concriminatus sit advorsum militemmeus conservos, eam vidisse hic cum alieno oscularier,eam arguam vidisse apud te contra conservom meumcum suo amatore amplexantem atque osculantem.Immo optume.idem ego dicam, si ex me exquiret miles.Sed simillimasdicito esse, et Philocomasio id praecipiendum est ut sciat,ne titubet, si exquiret ex ea miles.Nimis doctum dolum.