prius périi quam ad erum veni, quo ire occeperam.ille quí me cepit dat me huic dono militi.hic postquam in aedis me ad se deduxit domum,video illam amicam erilem, Athenis quae fuit.ubi contra aspexit me, oculis mihi signum dedit,ne se appellarem; deinde, postquam occasio est,conqueritur mecum mulier fortunas suas:ait sése Athenas fugere cupere ex hac domu,sese illum amare meum erum, Athenis qui fuit,neque peius quemquam odisse quam istum militem.ego quoniam inspexi mulieris sententiam,cepi tabellas, consignavi, clanculumdedi mércatori cuidam, qui ad illum deferatmeum erum, qui Athenis fuerat, qui hanc amaverat,ut is huc veniret. is non sprevit nuntium;nam et venit et is in proximo hic devertiturapud suom paternum hóspitem, lepidum senem;isque illi amanti suo hospiti morem geritnosque opera consilioque adhortatur, iuvat.itaque ego paravi hic intus magnas machinas,qui amantis una inter se facerem convenas.nam unum conclave, concubinae quod deditmiles, quo nemo nisi eapse inferret pedem,in eo conclavi égo perfodi parietem,qua commeatus clam esset hinc huc mulieri;et sene sciente hoc feci: is consilium dedit.nam meus conservos est homo haud magni preti,quem concubinae miles custodem addidit.ei nos facetis fabricis et doctis dolisglaucumam ob oculos obiciemus eumque itafaciemus ut quod viderit ne viderit.et mox ne erretis, haec duarum hodie vicemsuam et hinc et illinc mulier feret imaginem,atque eadem erit, verum alia esse adsimulabitur.ita sublinetur os custodi mulieris.sed foris concrepuit hinc a vicino sene;ipse exit: hic illest lepidus quem dixi senex.Ni hércle diffregéritis talos pósthac quemque in tégulisvideritis alienum, ego vostra faciam latera lorea.mi equidem iam arbitri vicini sunt, meae quid fiat domi,