Quaen me ambae obsecraverint,ut te hodie quasi pompam illa praeterducerem?Nimiast miseria nimis pulchrum esse hominem.Immo itast.molestaé sunt: orant, ambiunt, exobsecrantvidere ut liceat, ad sese arcessi iubent,ut tuo non liceat dare operam negotio.Videtur tempus esse, ut eamus ad forum,ut in tabellis quos consignavi hic herilatrones, ibus denumerem stipendium.nam rex Seleucus me opere oravit maxumo,ut sibi latrones cogerem et conscriberem.regi hunc diem mihi operam decretumst dare.Age eamus ergo.Sequimini, satellites. —