et adsentandumst quidquid hic mentibitur.Quid illúc quod dico?Ehem, scío iam quid vis dicere.factum hercle est, memini fieri.Quid id est?Quidquid est.Habes —Tabellas vis rogare? habeo, et stilum.Facete advortis tuom animum ad animum meum.Novisse mores tuos me meditate decetcuramque adhibere, ut praeolat mihi quod tu velis.Ecquid meministi?Memini: centum in Ciliciaet quinquaginta, centum in Scytholatronia,triginta Sardos, sexaginta Macedones† sunt homines quos tu occidisti uno die.Quanta istaec hominum summast?Septem milia.Tantum esse oportet. recte rationem tenes.At nullos habeo scriptos: sic memini tamen.Edepol memoria es optuma.Offae monent.Dum tale facies quale adhuc, assiduo edes,communicabo semper te mensa mea.Quid ín Cappadocia, ubi tu quingentos simul,ni hebes machaera foret, uno ictu occideras?At peditastelli quia erant, sivi viverent.Quid tibi ego dicam, quód omnes mortales sciunt,Pyrgopolynicem te unum in terra viverevirtute et forma et factis invictissumum?amant ted omnes mulieres, neque iniuria,qui sis tam pulcher; vel illae quae here palliome reprehenderunt.Quid eae dixerunt tibi?Rogitabant: hicine Achilles est? inquit mihi.immo eius frater inquam est. ibi illarum alteraergo mecastor pulcher est inquit mihi“et liberalis. vide caesaries quam decet.ne illae sunt fortunatae quae cum isto cubant.”Itane aibant tandem?