Curate ut splendor meo sit clupeo clariorquam solis radii esse olim quom sudumst solent,ut, ubi usus veniat, contra conserta manupraestringat oculorum aciem in ácie hostibus.nam ego hanc machaeram mihi consolari volo,ne lamentetur neve animum despondeat,quia se iam pridem feriatam gestitem,quae misera gestit † et fratrem facere ex hostibus.sed ubi Artotrogus hic est?Stat propter virumfortem atque fortunatum et forma regia;tum bellatorem — Mars haud ausit dicereneque aequiperare suas virtutes ad tuas.Quemne ego servavi in campis Curculioniis,ubi Bumbomachides Clutomistaridysarchideserat imperator summus, Neptuni nepos?Memini. nempe illum dicis cum armis aureis,cuius tú legiones difflavisti spiritu,quasi ventus folia aut paniculum tectorium.Istuc quidem edepol nihil est.Nihil hercle hoc quidemstpraeut alia dicam — quae tu numquam feceris.periuriorem hoc hominem si quis videritaut gloriarum pleniorem quam illic est,me sibi habeto, ego me mancupio dabo;nisi unum, epityrum estur insanum bene.Vbi tu es?Eccum. edepol vel elephanto in India,quo pacto ei pugno praefregisti bracchium.Quid, bracchium?Illud dicere volui, femur.At indíligenter iceram.Pol si quidemconisus esses, per corium, per visceraperque os elephanti transmineret bracchium.Nolo istaec hic nunc.Ne hercle operae pretium quidemstmihi te narrare tuas qui virtutes sciam.venter creat omnis hasce aerumnas: auribusperaurienda sunt, ne dentes dentiant,