Quasi tu numquam quicquam adsimile húius facti feceris.Edepol numquam; cavi ne quid facerem. vix vivo miser.nam mea uxor propter illam tota in fermento iacet.At ego expurigationem habebo, ut ne suscenseat.Sequere me. sed exeuntem filium video meum.Ad patrem ibo, ut matris iram sibi esse sedatam sciat.iam redeo.Placet principium. quid agis? quid fit, Eutyche?Optima opportunitate ambo advenistis.Quid rei est?Vxor tíbi placida ét placatast. cette dextras nunciam.Di me servant.Tibi amicam ésse nullam nuntio.Di te perdant. quid negotist nam, quaeso, istuc?Eloquar.animum advortite igitur ambo.Quin tibi ambo operam damus.Qui bono sunt genere nati, si sunt ingenio malo,suapte culpa genere sapiunt, genus ingenio ímprobant.Verum hic dicit.Tibi ergo dicit.Eo illud est verum magis.nam te istac aetate haud aequom filio fuerat tuoadulescenti amanti amicam eripere emptam argento suo.Quid tu ais? Charini amicast illa?Vt dissimulat malus.Ille quidem illam sese ancillam matri emisse dixerat.Propterea igitur tu mercatu'smercatus es, novos amator, vetus puer?Optume hercle, perge tú, ego ádsistam hinc altrinsecus.quibus est dictis dignus, usque oneremus ambo.Nullus sum.Filio suo qui innocenti fecit tantam iniuriam.Quem quidem hercle ego, in exilium cum iret, redduxi domum;nam ibat exulatum.An abiit?Etiam loquere, larua?temperare istac aetate istis decebat artibus.Fateor, deliqui profecto.Etiam loquere, larua?vacuom esse istac ted aetate hís decebat noxiis.