Cives, bene valete.Ilicosta, Charine.Qui me revocat?Spes, Salus, Victoria.Quid me voltis?Ire tecum.Alium comitem quaerite,non amittunt hi me comites qui tenent.Qui sunt ei?Cura, miseria, aegritudo, lacrumae, lamentatio.Repudia istos comites atque hoc respice et revortere.Siquidem mecum fabulari vis, subsequere.Sta ilico.Male facis, properantem qui me commorare. sol abit.Si huc item properes ut istuc properas, facias rectius:huc secundus ventus nunc est; cape modo vorsoriam:hic favonius serenust, istic auster imbricus;hic facit tranquillitatem, iste omnis fluctus conciet.recipe te ad terram, Charine, huc. nonne ex advorso vides,nubis atra imberque ut instat? aspice ad sinisteram,caelum ut est splendore plenum atque ut dei istuc vorti iubent?Religionem illic mi obiecit: recipiam me illuc.Sapis.o Charine, contra pariter fer gradum et confer pedem,porge bracchium.Prehende. iam tenes?Teneo.Tene.Quo nunc ibas?Exulatum.Quid ibi faceres?Quod miser.Ne pave, restituam iam ego te in gaudio antiquo ut sies.maxime quod vis audire, id audies, quod gaudeassta ilico, amicus aduenio multum beneuolens.tuam amicam—Quid eam?Vbi sit ego scio.Tune, obsecro?