Límen superum ínferumque, salve, simul autem vale:hunc hodie postremum extollo mea domo patria pedem.usus, fructus, victus, cultus iam mihi harunc aediuminteremptust, interfectust, alienatust. occidi.di penates meum parentum, familiai Lar pater,vobis mando, meum parentum rem bene ut tutemini.ego mihi alios deos penatis persequar, alium Larem,aliam urbem, aliam civitatem: ab Atticis abhorreo;nám ubi mores deteriores increbrescunt in dies,ubi qui amici, qui infideles sint nequeas pernoscereubique id eripiatur, animo tuo quod placeat maxume,ibi quidem si regnum detur, non cupita est civitas.Divom atque hominum quae spectatrix atque era eadem es hominibus,spem speratam quom obtulisti hanc mihi, tibi grates ago.ecquisnam deus est, qui mea nunc laetus laetitia fuat?domi erát quod quaeritabam: sex sodales repperi,vitam, amícitiam, civitátem, laetitiam, ludum, iocum;eorum inventu res simitu pessumas pessum dedi,iram, inimicitiam, maerorem, lacrumas, exilium, inopiamsolitudinem, stultitiam, exitium, pertinaciam.date, di, quaeso conveniundi mi eius celerem copiam.Apparatus sum ut videtis: abicio superbiam;egomet mihi comes, calator, equos, agaso, ármiger,egomet sum mihi imperator, idem egomet mihi oboedio,egomet mihi fero quod usust. o Cupido, quantus es.nam tu quemvis confidentem facile tuis factis facis,eundem ex confidente actutum diffidentem denuo.Cogito quonam égo illum curram quaeritatum.Certa resme usque quaerere illam, quoquo hínc abductast gentium;neque mihi ulla obsistet amnis nec mons neque adeo mare,nec calor nec frigus metuo neque ventum neque grandinem;imbrem perpetiar, laborem sufferam, solem, sitim;non concedam neque quiescam úsquam noctu neque diusprius profecto quam aut amicam aut mortem investigavero.Nescio quóia vox ad aures mi advolavit.Invocovos, Lares viales, ut me bene tutetis.Iuppiter,estne illic Charinus?