Defessus sum urbem totam pervenarier:nihil investigo quicquam de illa muliere.sed mater rure rediit, nam video Syramastare ante aedis. Syra.Quis est qui me vocat?Erus atque alumnus tuos sum.Salve, alumne mi.Iam mater rure rediit? responde mihi.Sua quidem salute ac familiai maxuma.Quid istúc negotist?Tuos pater bellissumusamicam adduxit intro in aedis.Quo modo?Adveniens mater rure eam offendit domi.Pol haud censebam istarum esse operarum patrem.etiam nunc mulier intust?Etiam.Sequere me.—Ecastor lege dura vivont mulieresmultoque iniquiore miserae quam viri.nam si vir scortum duxit clam uxorem suam,id si rescivit uxor, impunest viro;uxor virum si clam domo egressa est foras,viro fit causa, exigitur matrimonio.utinam lex esset eadem quae uxori est viro;nam uxor contenta est, quae bona est, uno viro:qui minus vir una uxore contentus siet?ecastor faxim, si itidem plectantur viri,si quis clam uxorem duxerit scortum suam,ut illae éxiguntur quae in se culpam commerent,plures viri sint vidui quam nunc mulieres.—