si quid tibi evénit, id non est culpa mea.Quin me eradicas miserum.Scio iam quid velis:nempe me hínc abire vis.Volo inquam.Abibitur.drachmam dato.Dabitur.Dari ergo sis iube.dari pótest interea dum illi ponunt.Quin abis?potine ut molestus ne sis?Agite apponiteobsonium istuc ante pedes illi seni.haec vasa aut mox aut cras iubebo abs te petisequimíni.—Fortasse te illum mirari coquom,quod venit atque haec attulit. dicam quid est.Non miror si quid damni facis aut flagiti.nec pol ego patiar, sic me nuptam tam malemeasque in aedis sic scorta obductarier.Syra, i, rogato meum patrem verbis meis,ut veniat ad me iam simul tecum.—Eo.—Nescis negoti quid sit, uxor, obsecro.conceptis verbis iam iusiurandum dabo,me numquam quicquam cum illa—iamne abiit Syra?perii hercle. ecce autem haec abiit. vae misero mihi.at te, vicine, di deaeque perduint,cum tua amíca cumque amationibus.suspicione implevit me indignissime,concivit hostis dómi: uxór acerrumast.ibo ad forum atque haec Demiphoni éloquar,me istanc capillo protracturum esse in viam,nisi hinc abducit quo volt ex hisce aedibus.uxor, heus uxor, quamquam tu irata es mihi,iubeas, si sapias, haec intró auferrier:eadem licebit mox cenare rectius.—Era quo me misit, ad patrem, non est domi:rus abiisse aibant. nunc domum renuntio.