Intérii.Quid ais tu? etiamne haec illi tibiiusserunt ferri, quos inter iudex datu'sdatus es?Haecin tua est amica, quam dudum mihite amare dixti, quom obsonabas?Non taces?Satis scítum filum mulieris. verum hercle anet.Abin díerectus?Haud malast.At tu malu'smalus es.Scitam hercle opinor concubinam hanc.Non abis?non ego sum qui te dudum conduxi.Quid est?immo hercle tu istic ipsus.Vae misero mihi.Nempe uxor rurist tua, quam dudum dixeraste odisse aeque atque anguis.†Egone istuc dixi tibi?Mihi quidem hercle.Ita me amabit Iuppiter,uxor, ut ego illud numquam dixi.Etiam negas?palam istaec fiunt, te me odisse.Quin nego.Non, non te odisse aiebat, sed uxorem suam;et uxórem suam ruri esse aiebat.Haec east.quid mihi molestu'smolestus es?Quia novisse me negas;nisi metuis tu istanc.Sapio, nam mihi unicast.Vin me experiri?Nolo.Mercedem cedo.Cras petito; dabitur. nunc abi.Heu miserae mihi.Nunc ego verum illud verbum esse experior vetus:aliquid mali esse propter vicinum malum.Cur hic astamus? quin abimus? incommodi